Thomas Aquinas
Bayern, Germany
Initium sancti Evangelii secundum Joannem
In principio erat Verbum
et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum
hoc erat in principio apud Deum
omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil
quod factum est
in ipso vita erat et vita erat lux hominum
et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt
Fuit ♥♥♥♥ missus a Deo cui nomen erat Iohannes
hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine
ut omnes crederent per illum
non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine
Erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in
mundum
in mundo erat et mundus per ipsum factus est
et mundus eum non cognovit
In propria venit et sui eum non receperunt
quotquot autem receperunt eum
dedit eis potestatem filios Dei fieri
his qui credunt in nomine eius
qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis
neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt
Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis
et vidimus gloriam eius
gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis
Favorite Group
7
Members
0
In-Game
0
Online
0
In Chat
Comments
19 Jun, 2022 @ 1:43pm 
+rep Cooler Typ